Crea sito

De Matronaliis celebrandis

De Matronaliis celebrandis
Hodie, Kalendis Martiis, primo fastorum Romanorum die, Matronalia celebrantur, antiquissima sollemnia Iunonis Lucinae, cuius ad aedes in colli Esquilino feminae, impexis comis, sacrificiis accedunt offerendis. Precibus domi quoque Iunoni fusis, mariti uxoribus, amatores virginibus atque dominae ancillis praebunt munuscula. Nam Iuno Lucina est patrona nuptiarum, graviditatis et partus. Momentum et finem huius festi narrat nobis Ovidius: «Siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur/ ut solvat partus molliter illa suos» (Fasti, III).
Enimvero Romanorum permagni interfuit proles habere. Matrimonium quidem non existimabatur consummatum donec nupta primum peperit infantem. Fertilitas summum fuit bonum apud cultus civiles humanos antiquos. Virgilius collocat in luce vinculum quod generationes conectit cum maiores dederit partes patri et filio herois in poema epico suo Aeneidos. Bello Troiae flagrante, pius Aeneas «Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis» commendat «sociis» et «curua ualle» recondit (liber II). Deinde alterum super umeros, alterum manu eduxit ab urbe flagrante. Memores quoque sumus bellum deinde exortum fuisse inter Aeneam et Turnum de ipso uxorem ducendi iure.
Liberorum re vera necessitas fuit reapse Matronaliorum origo. Romulus sociique sui desiderabant mulieres cum quibus propagare possent. Sed antequam mulieres Sabinas raperent, ipsae adversas conciliaverunt partes. «Tela viris animique cadunt, gladiisque remotis/ dant soceri generis accipiuntque manus» (Fasti, III). Maximi momenti fuerunt et matrimonium et proles apud decessores nostros, quae bona alterum ab altero nullo modo disiungi potuerunt, ut leges sicut «ius trium liberorum» Augusti manifeste demonstrant, iuxta quam coniuges quibus tres liberi fuerunt praecipua privilegia habuerunt.
Apud paganos, proles definit matrimonium. Homines vero «post-christiani» prius definiunt matrimonium quam decernent «statum prolis». Et sic factum est apud Senatum Rei Publicae Italiae, cui matrimonium definiendum erat, non natura definitum. Kalendiis Martiis, Romani olim ad templum Iunonis Lucinae processerunt. Fortasse hodie tempus est procedendi ad alium templum in colli Esquilino, ut precemur Matrem Dei adiumentum quo magis «pagani» fiamus.
Avvenire