Crea sito

De mulieris dignitate tuenda

Turpe ac detestabile videtur quod haud multis ante diebus est in quodam Siciliae vico patratum. Horrendum facinus bonorum omnium indignationem movit ut ad graves cogitationes induxerit. Aegyptius quidam uxorem nondum viginti annos natam foede pulsavit, quia mulier ab eo petiverat, ut aere aestuante velum a capite amovere sibi liceret. Quae tantum res, eorum lege prohibita, fecit ut maritus furibundus in miserrimam mulierem, eandemque gravidam, impetum vimque faceret. Crudelis insuper vir tenerae uxori per pagi vias contumelias imposuit coram omnibus qui fortuito praetergrediebantur.
Uterque Mahometanam sequuntur religionem, cuius sacri libri videntur docere mulieres, viris omnino subiectas, esse cum iurgiis tum verberibus in oboedientiam redigendas. Quod, ut patet, contra ius non modo naturale sed divinum etiam acriter repugnat.

Hic vero recordemur oportet cultum civilem, qui in occidentalibus orbis regionibus floruit, mirum in modum veterum sapientiam et Christiana instituta arcte coniunxisse. Nam inter antiquos scriptores nonnulli plane asseveraverunt mulieres eadem dignitate praeditas esse perinde ac viros. Musonius Rufus, vir sapientissimus, qui primo saeculo p. Chr. n. vixit et merito est ” Socrates Romanorum ” appellatus, dixit inter viros et mulieres, cum sint eadem natura eademque dignitate praediti, nulla esse discrimina.

Quomodo Christiana praecepta mulieres sensim emancipaverint, Ecclesiae res dilucide ostendunt. Nam Beatus Ioannes Paulus II litteras apostolicas, quibus ” Mulieris dignitatem ” titulus, edidit, summis extollens laudibus mulierum ingenium, quae in amoris ordine viris praestantiores exstant.

Quae re vera humanitas est omnibus gentibus cuiuslibet religionis tradenda, quae assiduas propter migrationes nobis occurunt. Hoc igitur est in votis, ut Muslimi quoque, qui porro nec pauca nec levia profitentur spectantia ad bonos mores, nulla cunctatione, nulla quidem ambage, mulieris provehant dignitatem.

avvenire.it